Latin
CAPVT X
Rembert Dodoens, De sphaera 93
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Ouidius De Ponto, libro primo de Acronycho exortu scripsit: Quatuor Autumnos Pleias orta facit. Autumno enim Pleiades non simpliciter sine matutino, sed ἀκρονυχῶς tantùm exoriuntur. Est praeterea Philosophorum, &Naturalium rerum scriptorum recepta consuetudo, vt diem, vel anni tempus, quibus stellarum ortus occasusue accidunt, annotent. At Astronomi eos per gradus signorum Zodiaci, quibus cum emergunt, &descendunt, exprimunt. Praestat autem hanc commoditatem talis ortus, occasusque stellarum descriptio, vt facilè quiuis stellarum exortus, aut occasus inde deprehendi, ac inueniri possint. Eo enim die, quo Sol Zodiaci gradum obtinet, cum quo stella oritur, matutinus sideris ortus accidit: eodem oppositum occasus gradum tenente, matutino occidit. Vbi verò Sol oppositum exortus possidet, sidus acronychè exoritur. sicut quando ipsum occasus gradum, acronychè, &vesperi vnà cum Sole demergitur. Cùm exortus gradum, Sol octodecim, plus minus, gradus praeteriit, ac post se reliquit, matutino apparere incipit, &heliacè exoriri dicitur: vbi autem ad eandem distantiam occasus gradui accesserit, heliacè occidit, &vesperi occultatur, apparere desinens. Quando sidera matutina &vespertina dicantur.