Latin
PRIMVLA
René Rapin, Hortorum libri IV 10
Unproofread scanNot analysed yet
Inter &areolas, gracili perfundit arena
Terram omnem, purgatque locum de more colonus.
Et nisi perpetuis campum insectabere rastris,
Ipsa etiam herba frequens sparsam superabit arenam,
Maluaeque, tribulique, &inexsuperabile gramen.
Nec te difficilis quamuis haec cura retardet;
Namque suo veniet merces non sera labori:
Vix hyberna nouo concesserit aura tepori,
Terra sinus laxabit, &vndique germine rupto,
Multa per areolas sese tibi copia florum
Fundet, opesque tui attonitus miraberis horti.
Ipsa autem, ante alios flores, candore niuali,
Fronde super larga tollet se primula veris:
Interdumque sinus aperit diuersa rubentes:
Et quae non vno flores fucata colore,
Graeca peregrinis venit cyclaminus ab oris.
Altera nam niueos, rubros ostentat amictus
Altera, florentes vernis in mensibus ambae.
Corcyrae geminam montes peperere frequentem;
Et crebrum saxis Coritum, &nemorosa Zacynthus.
Mensibus aestiuis floret quoque plurima, &ipsum
Deinde sub autumnum multo se flore propagat.
Ipsa etiam primo glacilis fumaria vere,
Ostendet varios per Norica saxa colores.
At non horrendos caeli perferre tonantis
Vt perhibent poterit, laeso non flore, fragores:
Cum vel fulmineo fumaria tacta vapore
Deficit, &lapsa infelix ceruice recumbit.
Et tu flore tuo flammas imitata chamiris
Versicolor te tollis humo: quam litore natam
Fama Borysthenio fecit de virgine florem.
Montibus illa olim nimium famosa Borussis,
Maenaliae formam fertur spreuisse Dianae,
Et meritos diuae vltricis sensisse furores.
Nunc quoque, celesti quae dicitur Iris ab arcu,
Splendebit, flores variata coloribus illis,
Quos pluuia accipiunt aduerso nubila sole,
Iridis ac species varias, variosque colores
Distinguet, variis pro tempestatibus, annus.
Tuque chelidonium, cum nuncia veris hirundo
Stagna super volitauit, auis de nomine dictum,
Ad primos veris Zephyros florere parabis.
Nec mora flauenti pallebit multus in auro
Narcissus, miser ah! quondam puer, ille sub vndis
Dum se contemplatur, amat; sed perdit amantem
Forma, peritque suis oculis, de corpore amantis
Fecit amor florem, proprio qui pallet amori.
Et viola ipsa suos non iam celabit odores,
Quae ferrugineo dum sese obnubit amictu,
Frondibus in mediis, humili de cespite surgit,
Ipsa humilis, simplexque, &simplice perlita fuco.
Et si sunt veri vates, si vera vetustas:
Nympha fuit, quae iam flos est, comes vna Dianae,
Sed comites inter longe pulcherrima lanthis.
Hanc olim vaccas quando pauisse Pheraeas
Dicitur, errantem vidit cum Phoebus, amauit:
Nec vulnus celauit amans, perterrita virgo
Proripuit sese in syluas, monuitque Dianam.
Illa, soror colles, inquit, fuge: namque supremos Phoebus amat colles, &caelo gaudet aperto. lbat per valles virgo, fontesque petebat