Latin · Dactylic hexameter
PRIMVLA
René Rapin, Hortorum libri IV 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vmbriferos, sepesque inter deserta latebat:
Iste pudoris amor, blandique modestia vultus
Addidit &formae pretium, meruitque videri,
Dum latuit. Iam furta Deus, fraudesque parabat.
Cum dea: formosae si non licet esse pudicam:
Ah! pereat potius quae non fert forma pudorem.
Dixit, &obscura infecit ferrugine vultum.
Iam deformis erat, fuerat quae pulchra, Dianae
Nec sic displicuit: florem nam diua puellam
Esse dedit, tanto pro virginitatis amore,
Cui suus est &honos, &primum seruat odorem.
Vere suos etiam, cessent modo frigora, promit,
Quos Hyacinthus habet, Phoebi de crimine, flores.
Namque sub Eurotam dum Phoebus torquet in auras
Imprudens discum, pueri per tempora venit
Obliquus, pariter de vulnere palluit isto
Et Deus, &iuuenis, fuso de sanguine surgit
Flos nouus, &primos Phoebi testatur amores.
At species non est Hyacinthis vna, nec vno
Vere, sed aestiuo passim quoque tempore florent,
Nec simplex flori color est, in simplice forma.
Tunc etiam tollunt humili se colchica Thyrso,
Quorum vagina flores rumpuntur ab arcta
Diuersi, &varios fundunt per rura colores.
Iamque per areolas pictum caput arduus effert,
Supra alios longè flores, qui fronte superba