Latin · Dactylic hexameter
PLICANDAE
René Rapin, Hortorum libri IV 110-2
Unproofread scanNot analysed yet
Arboris, &ferro ramos compescat inanes.
Ipsaque sub vestras veniat lasciuia leges,
O famuli, prima luxum emendate iuuenta,
Et ramos tondete, nocet clementia ramis.
Sed quo quique modo, qua sint de parte putandi,
Tu per sollertes prudens exquire magistros.
Parcendum semper primoribus, vnde futuri
Spes foetus tibi certa, atque expectanda propago.
His autem studijs si fors respondeat annus,
Protinus aspicies pomosos crescere foetus
Per murum, &pulchro diues laetabere fructu.
Nam neque plus molis, neque plus habitura coloris
Poma putes, quam quae soli percocta reflexo,
Ostendunt longo digestos ordine textus.
Et cultu è tali, poterit qui plurimus esse
Fructus, erit. Tu morem alium ne quaere doceri.
Et licet hanc artem per sese deinde repertam
Aetas nostra ferat, fructusque calore coquendos
Monstrarit, per vim solis vi parietis auctam:
Hanc tamen antiquis obscurus rumor ab annis
Deducit, magnoque valens pro teste vetustas.
Et si vera fides, longo quae venit ab aeuo,
Alcinous Rex idem hominum, cultorque peritus
Hortorum, talem primus Phaeacibus oris
Dicitur arboreos foetus coluisse per artem.
Illius immenso cum rumperet horrea fructu
Autumnus, foetuque hortum felice bearet,
Contigit, vt verni cum spes se proderet anni,
Stridentem nigro spirans de turbine brumam,