Latin · Dactylic hexameter
PLICANDAE
René Rapin, Hortorum libri IV 111
Unproofread scanNot analysed yet
Per noctem, Boreas omnem populauerit hortum.
Si qua autem tanta forsan de clade superstes
Arbor erat, laeta per agros quae fronde vireret:
Foetu immaturo partus edebat acerbos
Ante diem, caeli vitio, Solisque maligni;
Aut aestu sitis immodicae languebat iniquo.
Quin etiam, caelo illustri, de nube serena,
Non semel auditi, sudum per inane, fragores:
Sed tamen istius pars maxima cladis ad hortos
Pertinuit, saeuis pomaria perdita ventis.
Rex autem attonitus monstris, vocat vndique vates:
Quid portenta velint, rogat &consulta requirit,
Clade super tanta. Memorat pars multa repulsos
Et Zethum, &Calaim, qui sese Aquilone creatos.
lactabant, dum regales peterent hymenaeos.