Latin
PRIMVLA
René Rapin, Hortorum libri IV 12
Unproofread scanNot analysed yet
Palleat, aut varium filis imitetur achatem.
Obtinuit primos formae excellentis honores.
Et si vera fides, qui flos iam lucet in hortis,
Dalmata virgo fuit, fontis cui Nympha Timaui
Mater erat, Proteusque pater, sic omnia rerum,
De patris ingenio, Nympham diuersa decebant.
Nam seu pallam auro textam, seu simplice lino
Indueret, cuius seu cumque coloris amictus,
Siue ferox esset vultu, seu blanda, placebat.
Orbe pererrato fines Vertumnus obibat
Illyrios, Nymphae matris sub fonte sedenti
Dicere blanditias, &amantia verba parabat.
Illa autem longè fugit auersata parantem.
Sed variorum vt erat virgo studiosa colorum,
Vertumnus formas se se vertebat in omnes,
Pro vario Nymphae ingenio, si forte placeret.
Verum vbi vota Deus se perdere sensit, &artes,
Perdere blanditias, audax iam factus amando,
Se pariterque Deum, pariter confessus amantem est,
Vimque adeò addebat verbis: seruate pudorem,
Dij patrij, exclamat virgo: coepitque videri
Digna suis votis, factus de virgine flos est.
Quod fulsit nitidis aurum crinale capillis,
Et quae taeniolae capiti vittaeque fuerunt,
Mutantur folijs; largo de pectore thyrsus
Fit gracilis, qui se tollit sublimis ab alta
Luxurie foliorum, ipso de vertice thyrsi
Flos calicem caelo versum componit, in orbem
Oblongum, senaque calix se fronde coronat,