Latin · Dactylic hexameter
PRIMVLA
René Rapin, Hortorum libri IV 13
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes pandit vbi, quot habet, natura colores.
Nam virgo quamuis formam mutata, colorum
Quos habuit, primos etiam seruauit amores.
Floribus his autem vitio telluris ab ipso
Maior forma venit: quod enim mirabile dictu,
Affecto ex habitu, &fundo infelice, sequuntur
Confusi melius maiori errore colores.
Et si forte velis his floribus addere formam:
Languens quaere solum, languor dabit ipse colorem
Tulipis: tellus ah ne sit fertilis illis,
Quae male, de fundo nimium felice, rubebunt.
Exin diues vbi puluillis omnibus hortus
Floruerit, madidis si sors Notus imbrifer alis
Ingruat, aut gelida Boreas effusus ab Arcto,
Ferte dijs herbas, gaudent florentibus herbis
Dij superi, tollat viuo de cespite florem
Votiuum, &tepido pro sanguine, portet ad aram
Villicus. His perhibent olim placasse tonantem
Muneribus Glyceram, dum caelo cogeret imbres:
Illa potens voti frontem redimita coronis,
Templorum ornabat textis altaria sertis:
Tempore quo, lectis è gramine floribus, aras
Simplice munditia, &cultus non prodiga magni
Infima plebs voti nondum ambitiosa colebat.
Imbribus &quondam nimijs memini ipse malignam
Temperiem vidisse anni, multumque madenti
Aprilem perflatum Austro, quo perditus omnis
Veris honos, &spes anni populata recentis.
Tunc olim, vt fama est, vallis per rura Sabinae