Latin
CAPVT VIII. Animaduersiones praecipuae in
René Rapin, Hortorum libri IV 137
Unproofread scanNot analysed yet
DE VNIVERSA CVLTVRAE HORTENSIS DISCIPLINA. DISPVTATIO. AMETSI nihil attineat dicere de Chalselidaeis, Babylonijs, Assyrijs, Persis, de quisibus propter longinquitatem temporum rerumque vetustatem, coniectura potest esse difficilis: tamen si repetantur Annales sacri, perspicuum esse poterit, quam populi isti, ad quos primum peruenit cultus, &humanitas, studiosi fuerint Hortorum. Quod planum est de Assuero: qui iußit conuiuium praeparari, in vestibulo horti, &nemoris, quod regio cultu, &manu consitum erat: vt patet ex libro Esther cap. 1. De Babylonijs res est manifesta: cum, teste Plinio, nihil antiquitas prius mirata sit, quam Hortos