Latin
CAPVT VIII. Animaduersiones praecipuae in
René Rapin, Hortorum libri IV 138
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT I. Summam olim, apud populos litterarum cultu &humanitate politiores, Hortorum fuisse celebritatem. pensiles Semiramidis, Reginae Babylonis. Quod confirmat Q. Curtius Rufus in historia Alexandri, cum Babylonem Euphrati impositam describit: Super arce, inquit, vulgatum Graecorum fabulis miraculum, pensiles Horti summam murorum altitudinem aequantes, multarumque arborum vmbra, &proceritate amoeni. Idem existimandum de Persis, vt meminit Xenophon in Cyro. Chaldaeos autem propter camporum immensitatem, obseruationemque siderum, constat terrae &hortorum cultioni fuisse deditissimos. Sed eo cultu longe magis commendari coepit Graecia, quae fecit in Hortorum cultu &celebritate progressus eosdem, quos faciebat in studio bonarum litterarum. Hinc Lycei &Academiae nobilitas, quae habebantur in nemoribus, Hortisque amoenissimis, vt testatur Eupolis apud Laertium, ἐν εὐσκίοις ἀδρόμοισιν Ακαδήμου. in vmbrosioribus ambulacris Academi. Vnde Horatius ad Florum, epistolarum libro secundo. Atque inter siluas Academi quaerere verum. Id autem magis explicate dicit Aristophanis interpres, his verbis, &δὲ ἡ ἀκαδημία χολεῖον τι ἐν Αθήναις, ἐλαιαις καὶ ἄλλοις δένδρεσι κατάσκιον. Est Academia Athenis Gymnasium, oleis, alijsque arboribus consitum. Quod Plutarchus innuit in Sylla, de quo sic habet: ἐπεχείρήσε τοῖς ἱεροις ἄλσεσι, καὶ τὴν ἀκαδημίον ἔκερε δινδροφορωτάτήν. Iniecit manum in lucos sacros: &arboribus refertißimam Academiam populatus est. Quin Tullius lib. 5. de Finibus ad Brutum, facit mentionem hortuli illius, in quo Plato disputare solebat: eundemque memorat, primo de Legibus, cum Clinia, &Lacedaemonio M. gillo, in cupressetis Gnoßiorum, spatijsque siluestribus, de rerum publicarum institu tis, &optimis legibus disputare solitum. Adeo valde bene conueniebat sapientiae cum siluis, Hortisque, apud Graecos. Ipsum etiam Epicurum, magnum patronum voluptatis, auditorium suum constituisse in Hortis accipimus: &vt obseruatum est à Plinio libro naturalis historiae 10. cap. 4.