Latin
CAPVT VIII. Animaduersiones praecipuae in
René Rapin, Hortorum libri IV 139
Unproofread scanNot analysed yet
primus hoc instituit Athenis Epicurus otij magister, in ipsa vrbe delitias, agros, villasque poßidere: vsque ad eum moris non fuerat, in oppidis habitari rura. Quod pluribus explicat Laertius in eius vita, vbi mentionem facit de eius Horto. Nam cum esset in extremis, pro se commendabat Timocrati, voluptatum suarum fido collegae, auditorium quod erat in Horto τμοκράτει, κατὰ δυνατὸν, τὴν ἐν τοῦ κήπω διατριθὴν παρακατίτομαι. Is enim delectabatur imprimis deambulationibus ijs, quae fieri solent ad vmbram arborum: in eo minus pinguis fratre suo Metrodoro: qui, quod ad beatam vitam pertineret, id ventre metiebatur vniuersum. In eo autem Timocrates hortorum studio, socium habuit Apollodorum, sectae illius magnum defensorem, qui Κηποτύραννος appellatur à Laertio; quod in Hortis Epicuri dominaretur, vir asper &tumidus, ea supercilij grauitate, quae decebat philosophum, bene, vt erat, impudentem. Illud autem hortorum regnun retinuit authoritatem suam apud posteros, per suc cessores. Quaerit enim Tullius per litteras ab Attico, libro Epist. 12.