Latin
CAPVT II
René Rapin, Hortorum libri IV 146
Unproofread scanNot analysed yet
Pertinet enim ab vna parte ad Angliam &Germaniam, vbi pro caelo frigidiore, flores sunt foliosiores; ab altera vero pertinet ad Italiam, vbi pictiores mitioresque fructus, pro caelo clementiore, prouenire solent. Cum autem Horti perfectissima complexio floribus, nemore, aquis, pomario contineatur, quibus omnibus caelum nostrum videtur esse imprimis accommodatum: meo iudicio censeri debet, pro recta Horti constitutione, omnium optimum illud, quod mite floribus, nemori algidum, aquis salubre, fructibus &pomis tepidum sit: quale constat inter omnes, esse nostrum. De soli bonitate, non interrogabo conscientiam villicorum, quando summa felicitas Hortorum nostrorum satis per se monet, quid de ea aestimandum sit. Nulla est oratio, quae possit assequi soli nostri benignitatem; de qua dicerem pluribus, si scriberem ad alios, quam qui sentiunt beneficium tantae commoditatis: nec ipsa tellus vbertate sua ostenderet felicitatem, quae ab aliquot annis sic cohortari coepit industriam hominum nostrorum, vt nulla re magis quam Hortensis rei studio se propemodum nobilitarit aetas nostra: quae laudabilis quaedam insania est huius saeculi: cum nulla domus sit in ciuitate, paullum liberalis &honesta, quae se non commendet ostentatione Horti alicuius: ipsique patricij, &principes in regno viri, de pomariorum ratione vniuersa palam commentari, &tradere dogmata non dubitent.