Latin
CAPVT II
René Rapin, Hortorum libri IV 147
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo factum, vt quod olim gerebatur per seruitiorum vile ministerium; magni iam, excelsique spiritus sit, informandae arboris, Hortique describendi colendique, profiteri disciplinam. Contra quam expostulabatur olim ab historico naturali lib. 18. cap. 3. quod suo tempore, agros, Hortosque vincti pedes, damnatae manus, inscriptique vultus exercerent. Quae luxuriantis &perditae Reipublicae calamitas fuit. Cum olim, vt ipse testatur eodem loco, ipsorum Imperatorum manibus colebantur agri, vt fas est credere, gaudente terra vomere laureato, &triumphali aratore: siue illi, eadem cura, semina tractabant, qua bella, eademque diligentia arua disponebant, qua castra: siue honestis manibus, laetius omnia proueniunt. Quae felicitas contigit aetati nostrae: in quo non modo Regni proceres, summique Magistratus oblectant se hortorum cultione: sed etiam Rex ipse Christianissimus, medias inter belli pacisque curas, non putat alienum à sua majestate descendere interdum ad eam animi remissionem, quae percipitur è studio tam liberali. Nam Florum Hortorumque cultum omnem sic habere coepit in delitijs, vt nihil exquisitum sit, in amoenitate ruris vniuersi, quod perficiendae villarum suarum magnificae molitioni non