Latin
CAPVT VI
René Rapin, Hortorum libri IV 156
Unproofread scanNot analysed yet
Proferre possem hoc loco testimonium Tullij ipsius, iudicis delitiarum Hortensium sane quidem non inexperti. Quam multis tamen verbis, quam nihil dicit, quod comparabile sit elegantiae Hortorum nostrorum, in describendo, secundo de Legibus, Fibreno suo, amoenissimaque insula illa, prae qua magnificas villas, pauimenta marmorea, &laqueata tecta caeterarum ferre non poterat Atticus: ridebatque ductus aquarum, tubos, Euriposque villarum aliarum, cum venerat ad Fibrenum. Par eademque ratio est caeterorum scriptorum illius aetatis, quae tam diligens erat in omni genere delitiarum, quasi locus non fuerit huic elegantiae apud populum delitijs ingenij iam prorsus occupatum, qui vel negligens fuit istius suauitatis, vel in ea quaerenda parandaque non vsus ingenio. Testis Palladius, qui in Horti sui descriptione, quae est libro tertio, multa disputat satis diligenter &accurate de porris, caepis, &caulibus.