Latin
CAPVT VI
René Rapin, Hortorum libri IV 157
Unproofread scanNot analysed yet
Omitto Varronem, &Columellam caeterosque Hortorum descriptores Latinos, qui ne norunt quidem partem vllam decentissimae illius concinnitatis, quam assecuta est aetas nostra in Hortorum descriptione: credo, quod vtilitate &prouentu voluptatem eam omnem, quae ex agro percipi solet, metiebantur, quales describit agricolas sui temporis Politicorum sexto Aristoteles: μᾶλλον ὀρέγονται τοῦ κέρδοις, ἢ τῆς τμῆς, vtilitatis sua magis, quam honoris cupidos. At sermo tam multus est apud scriptores Augustae aetatis, de Hortorum magnificentia, qua se, quemadmodum accipimus, tantopere commenda uerant apud suos Pompeius, Lucullus, Lamia, Moe cenas, Salustius, caeterique in Republica optima tes. Nihil enim per id tempus fuit Romae celebre magis, atque patricium. Vnde liquet, quam sine causa Populus Romanus negligentiae postuletur, in ea parte, in qua tot habet monimenta splendoris, &magnificentiae. Erant reuera apud populum gentium victorem Horti, supra quam dici potest celebres &sumptuosi: non nego. Nam fortunae Romanae opulentia, &ipse luxus tot opibus orbis terrarum superati diues, &affluens, incredibilem magnificentiam induxerat in mores vniuersae ciuitatis: sed non tam Hortorum decenti partitione, iustaque florum &arborum descriptione, cultuque eleganti continebatur luxus is, quam piscinarum aedificiorumque molitionibus, caeterisque sumptibus immodicis, qui nullo modo pertinebant ad ornandi colendique ruris rationem. Nam proditum à Varrone, Hortos Luculli, cuius villa erat in Tusculano, non floribus, fructibusque, sed tabulis fuisse insignes. Assentitur Varroni Plinius libro 18. qui villam Luculli caruisse agro, profitetur: sed vt erat profusae in aedificijs luxuriae, quemadmodum libro 2.