Latin
CAPVT VI
René Rapin, Hortorum libri IV 158
Unproofread scanNot analysed yet
testatur Paterculus, indulserat plus aequo cupiditati suae in extruenda, per immanes sumptus, domo: cuius magnificentia ipsi Tullio, libro tertio de Legibus, in ea re parum alioquin temperanti, digna videbatur reprehensione: quod, contra quam patiebatur temporum disciplina, corrumpendae ciuitati valere posset tam peruersae cupiditatis exemplum. Et quamuis excuset magnificentiam, suosque sumptus, exemplo vicinorum duorum, equitis alterius, alterius vero libertini, qui licet tenuioris ordinis, sumptus fecerant in villarum suarum aedificiis, propemodum pares suis: tamen excusatio iusta non videbatur in eo, cuius moderatione cupiditas aliorum debebat emendari. Villam alteram habuit in Campania ad montem Misenum, Tusci, Siculique maris prospectu amoenissimam, quae deinde tempore consequenti, pertinuit ad Tiberium, vt testatur Phaedrus fabula quinta libri secundi, &Tacitus libro sexto Annalium; mox ad Claudium Imperatorem, qui, vt memorat Tacitus, inhiabat Hortis Tiberij, quos à Lucullo habitos insigni magnificentia excolebat. De illis autem ita Plutarchus: ὅπου καὶ νυν σπίδοσιν τιαυτὴν τῆς τρύφης ἐχύσης, οἱ λουκουλλιανοὶ κηποι, τῶν βασιλικεν ἐν τοῖς πολυτελεστάτοις ἀριθμουνται.