Latin
CAPVT VI
René Rapin, Hortorum libri IV 164
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus coniicere licet, apud populum Romanum, non tam culti ruris venustatem, pomariorumque excellentiam quaesitam, quam villarum sumptum, &magnificentiam, in quibus ipsa ornamentorum confusio commendabat luxuriam. Quae magnificentia, vt apud homines diffluentes luxu, &otio, non tam valere videbatur ad ruris decentiam, quam ad opulentiae &vanitatis ostentationem: in quo nihil erat dignum, quod cum admirabili Hortorum nostrorum amoenitate, &elegantia comparari debeat. Nec facit ad rem Phaedrus, quod libro quarto, fabella quarta, meminerit quorumdam delicatorum Hortorum in domo polita &eleganti: Domum politam, &delicatos Hortulos. Cum ex orationis vniuerso contextu nihil colligi possit, quod persuadeat amoenitatem nostrae aetatis locum habuisse aliquem apud eam, qua scribebat. Ex quibus duo confici possunt: alterum, Graecos, in Hortorum cultu, naturali pulchritudine ruris; Romanos vero superbis molitionibus, aedificiorumque magnificentia magis fuisse delectatos: alterum autem, apud vtrumque populum veram germanamque Hortorum concinnitatem &decentiam vel neglectam esse, vel quod magis probabile est, prorsus ignoratam. nos enim ad elegantiora peruenimus. Quamquam quaesitam à Latinis ruris amoenitatem indicet Martialis in describenda libro quinto ad Bassum Faustini villa, cuius rusticitatem insulsitatemque ridet satis facere in hunc modum. Batana nostri villa, Basse, Faustini, Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano, tonsilique buxeto, Ingrata lati spatia detinet campi: Sed rure vero, barbaroque laetatur. Nullum autem elegantiae, quae nunc est, in Hortis