Latin
CAPVT VI
René Rapin, Hortorum libri IV 165
Unproofread scanNot analysed yet
apud nos, per aetates deinde consequentes, apparet signum: adeo disciplinae illius vniuersae videntur fuisse negligentes: de qua, vt iusta fiat aestimatio rei totius, breuiter iam, sed accurate, constituendum, quid praeceptionis in se recipere possit: vt naturae &arti, quibus duobus constat omnis agricultura Hortensis, suae partes ex aequo imponantur. Non mihi magnopere laborandum puto de praeceptionibus hic fastidiose congerendis, verbosaque propositi argumenti commendatione: in tanta prae sertim multitudine scriptorum, per quos, partim patrio, partim peregrino sermone disputata est haec materia: vt omittam veteres prope infinitos. Res enim nulla est, de qua, non modo nostra, sed etiam omni aetate superiori, tam abundanter &copiose scriptum sit. Non possum tamen quin breuiter admoneam, quae debeant in vniuersum obseruari à cultoribus, pro Horto diligenter &accurate praeparando. Prima prudentiae pars est, loci ipsius, in quo constituendus Hortus, aestimare naturam, quod imprimis praecipit Plinius libro 17. Historiae naturalis, ca