Latin
CAPVT IX
René Rapin, Hortorum libri IV 169
Unproofread scanNot analysed yet
Altera naturae pars in Horto praeparando consideranda, postquam de caelo constiterit, pertinet ad ipsius telluris ingenium: cuius mores imprimis spectandos accurate praecipit Xenophon in oeconomico, hunc in modum, φασὶ τὸν μέλλοντα ὀρθῶς γεωργήσειν, φύσιν χρήναι πρῶτον τῆς γῆς εἰδέναι· ὀρθῶς γε ταῦτα λέγοντες. γὰρ μὴ εἰδὼς ὁ τι δύναται ἡ γῆ φέρειν· οὐδʼ ὅ, τι σπείρειν, οἷομαι οὐδʼ ἱ τι φυτεύειν δει, εἰδείη ἀν. Qui felicem agricolationi dare operam velit, huic ante omnia cognitam esse soli naturam aiunt oportere. Et scite quidem istud affirmant. Qui enim ignorat, quid ferre solum poßit: is profecto, nec quae sint mandanda semina, nec quae serendae stirpes intelliget. Idem monet Theophrastus libro octauo historiae plantarum capite 8. attendendum ad quid cuiusque soli indoles apta sit. πρὸς ἀπρ εὐφυὴς ἑκάστη γη. Idem pręcipit Columella in praefatione: Qui se, inquit, in hac scientia perfectum profiteri volet, exploratum habeat, quid cuique plagae conueniat, quid repugnet. Longa est oratio, multaque vis rationum, quibus id persuaderi queat. Certum enim est, insitas à natura diuersis regionibus diuersas affectiones esse, vnde tarditates, habilitatesque camporum existunt hae, quas per sola terrarum diuersa videre solemus. Eamque locorum differentiam diligenter obseruet villicus, ne plus imponat agro quam admittere in se possit. Quamquam sunt nunc quidem, qui de soli conditione &naturae minime sibi laborandum putent: quod certis per artem periclitationibus, praemedicandae telluris viam assecuti, eam ad omnia praeparent. Sed sic existimo, vitia quae proueniunt ex causis naturalibus, posse quidem corrigi tantisper: sed tolli prorsus non posse.