Latin
CAPVT IX
René Rapin, Hortorum libri IV 170
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde Plinius libro 17. postulat eos dementiae manifestae, qui terram terra emendari posse putant: quod in angusto, tenuique fundo tolerabile videretur, in quo cultoris diligentia vincere poterit terrae infelicitatem: quamquam proditum à Plinio, in agro Syracusano cultorem aduenam, elapidato agro perdidisse fruges luto. Adeo verum est, interesse plurimum, vt terra indolis suae simplicitati relinquatur, cuius beneficio vtendum: licet si segnis tardaque sit, cultu adiuuari possit; reprimi vero, si plus iusto fertilis: quod pertinet ad alteram partem, quae artis est &industrię. De terrae colore non putat laborandum Palladius libro primo de re rustica: quod, inquit, bonitatis autor sit valde incertus. Quamuis de Berytij sententia, terra nigricans sit omnium laudatissima: ἀρίστη γῆ, ἡ μελάγγεως, ὑπρεπαινουμένη παρὰ πασι: cui libro secundo γεωπον κε assentiuntur Anatolius &Diophanes. Sed seminum differentiae, fundus, quoad fieri potest, est accommodandus. Hunc autem in terrarum delectu statuit ordinem Palladius libro primo. Eligendus pinguis ac resolutus ager, qui minimum laborem poscit, &fructum maximum reddit.