Latin
CAPVT IX
René Rapin, Hortorum libri IV 171
Unproofread scanNot analysed yet
Secundi meriti est spissus, qui labore quidem maximo, tamen ad vota respondet. Illud vero deterrimum genus est, quod erit siccum simul &spissum, macrum &frigidum, qui ager pestiferi more fugiendus. Postquam constitutum erit de soli natura, de villae ipsius, siue Horti positione deliberandum. Nam Varro capite 4. libri primi monet, permagni interesse, vbi positae sint villae, &quo spectent. Existimat autem magnus ille arbiter ruris, villae positionem ad exortus aequinoctiales aptißimam, quod aestate vmbram habeat, hyeme Solem. Horti vero positio omnium felicissima, ex Palladio, ea est, cui leniter inclinata planities, cursum aquae fluentis per spatia discreta deriuat. Hortus autem is, qui caelo clementi subiacet, &fontano humore percurritur, prope est vt liber sit, &nullam propemodum colendi disciplinam, vel leuem admodum requirat. Quapropter optandus terrarum situs is, qui neque ita planus sit, vt restagnet; neque ita praeruptus, vt diffluat; neque sic obrutus, vt in depressissimas valles subsidat; neque tam arduus, vt excelsitate sua immodice pateat caloribus, tempestatibusque violentis. Sed vel campus apertior, qui humorem pluuium fallente cliuo subducat; vel collis, per latera molliter inclinata deductus. Certum enim est, modice depressos, iacentesque cliuos, arboribus fructiferis esse longe commodiores. Nam tales requirit Didymus libro secundo γεωπονικεν· οἱ τόποι οἱ ἐν τοῖς ὅρεσιν ἀνακεκλικένοι, καὶ πρὸς Βοῤῥεν νεύοντες. loca in montibus decliuia, &versa ad Boream.