Latin
VNIVERSA
René Rapin, Hortorum libri IV 183
Unproofread scanNot analysed yet
Monet autem Alcaeus apud Athenaeum, tempus anni esse difficile, cum omnia sitiunt prae nimio aestu. à δʼ ἄρα χαλεπὰ, πούτα δὲ διψὰ πὸ καυματος. Et haec sunt, quae pertinent ad naturam, &artem culturae Hortensis, de quibus dicere proposue ram: nunc vero dicendum de singulis Horti partibus, vt sua constet vtilitas praeceptis vniuersalibus, ex consideratione partium singularum, quas, pro tuenda carminis instituti iusta partitione, quatuor esse constituo, flores, siluam, fontes, &pomarium. Qua distributione partium, pro recta Horti constitutione, statuo non modo perfectiorem vnquam fuisse nullam; sed ne posse quidem in posterum excogitari perfectiorem. Sic enim per eam, omnia temperata sunt varietate &elegantia, vt ad conuenientiam ruris, Hortorumque pulchritudinem nihil praeterea desiderari posse videatur: cum natura ipsa, ratioque complexionis huius, pulchritudinem venustatemque ab oculis ad animum transferens, in ea admirabili specie &forma sic acquiescat, vt nihil praeterea desideret, nihilque sit eorum quae sentiuntur aspectu, quorum descriptio speciem oculis intuentium exhibeat amoeniorem. Nam olera, herbaeque simplices nihil faciunt ad eam Hortorum de