Latin
CAPVT XI
René Rapin, Hortorum libri IV 184
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. De quadripartita Horti distributione. centiam quam quaerimus. Quapropter iis praetermissis, ne pateat latius oratio, quam mihi concessum est à curiosis &elegantibus: summam amoenitatis illius, quae existit è re Hortensi, reuocabo ad memoratam quatuor partium enumerationem, &dicam singillatim de singulis. Horti pars anterior, sit areae floriferae descriptio, quae debet esse in ipso domus prospectu, ex sententia Cassiani Bassi in γεωπον libris: κηπον κατασκευατέον, μὴ πόῤῥω τῶν οἵκων, ἐν τῷ πλησίον· ὡς τε καὶ τὴν ἀπὸ θέας πρέχειν τέρψιν, καὶ ἀπὸ τῆς εὑπνοίας. Praeparandus Hortus, non longe ab aedibus, in propinquo vt &ab aspectu, &ab odore ac fragrantia voluptatem afferat. Quare conserenda buxo, destinata pars floribus recipiendis, &pro loci conditione figuranda puluillis &areolis, locusque praeparandus, qui nec parietum angustia, nec arborum opacitate presse nimis includatur: omnia libera sint &patentia, vbi flores consiti sunt, qui solent aperto caelo, locisque patentibus hilarari non mediocriter. Planities ipsa iusta &aequabilis, quae nihil habeat eminens, aut lacunosum. Floribus autem in ordinem suum digerendis, figurandisque buxi textibus modi sunt innumerabiles. Eam enim decentiam conuenientiamque partium, per homines nostros assecuta est ars topiaria, cui nihil desit ad summam pulchritudinem. In quo coepimus esse longe superiores maioribus nostris, quorum Horti in areolarum suarum descriptionibus nihil habebant artis illius &decentiae, quae nunc est. Nulla enim textilis operis est elegantia, nulla figurarum varietas, nulla textuum excellentia, quam non exprimat &imitetur per buxum topiaria, cuius arte &solertia iam delicatissimi componuntur Horti, &formae quam emendatissimae. Certe quantum spectat ad concinnitatis illius admirabilem texturam, qua fiunt hodie descriptiones arearum floriferarum, nil par tulit omnis aetas superior.