Latin
CAPVT XI
René Rapin, Hortorum libri IV 189
Unproofread scanNot analysed yet
Cum non modo luci grandes proportione designationeque spatiorum tam iusta conserantur, vt nihil non inter se consentiat: sed etiam viridicatorum nemorum concinnitate, fruticum ascititiorum cultu non indecenti, Hortos ornet &induat solertia villicorum. Quid enim laetius pulcriusque phyllirea, &gelsemino? quorum pereleganti textu circumuestiuntur Horti secundum muros omnes, bellius longe multo quam hedera, qua nihil honestius habuit antiquitas, pro vestitu parietum, vnde ruri pararet ornatum, vt satis ostendit Tullius litteris ad Q. fratrem: Topiarum laudaui, ita omnia conue stiit hedera, qua basim, qua intercolumnia ambulationis. Quae delitiae vix tolerabiles viderentur delicato fastidio nostrae aetatis, quae in hoc genere ornamentorum super omnia dignitatis amans est &munditiae. Nihil enim textibus iis, qui Hortorum parietibus adhibentur, &viridicati nemoris vniuersa ratione amoenius est: &ne qua pars esset in Hortis, quae vacaret ornamentis, inuenimus artem vestiendorum parietum, quorum nuditas declarat inopiam maiorum nostrorum in hac parte. Quantam autem dignitatem virides vestitus ij parietum afferant ruri vniuerso, non est necesse dicere pluribus.