Latin
CAPVT XI
René Rapin, Hortorum libri IV 190
Unproofread scanNot analysed yet
De molliori vero teneriorique nemore, quod carpino, citriis, myrtis, lauro, dumis, cupressisque tonsilibus continetur, nihil attinet hic praecipere: cum res sit ipsa per se procliuis, postquam praesertim referre coepimus omnia ad simplicem munditiam, quae complectitur summum decus istius partis. Quare nihil praeterea praecipiam pro nemoris informandi disciplina, nisi vt lucis grandibus, syluisque proceris, vestitus arborum quam opacissimi, quam rectissimis ordinibus; nemori vero minori, munditiae quam maxime purae ac simplices induci possint. Inter deos autem vtiles ruri, implorat aquam Marcus Terentius Varro libro primo de re rustica, capite primo. Etiam, inquit, precor lympham, quoniam sine aqua omnis misera est agricultura. Quae pars, Hortorum tertium locum obtinere debet in iusta ruris descriptione: quod ornamentum peruenit ad summam perfectionem villicorum nostrorum industria: &si comparatio fiat in ea parte nostrae aetatis cum superioribus, non erit locus iustae contentioni. Sic enim aquarum copia, &vbertate, perennitate fontium, riuorum flexionibus, inerrationibusque scatebrarum è terra erumpentium, impetu lapsuque praecipitatorum ex alto torrentium in substratos silices, omnia composita, digestaque sunt ad voluptatem: vt non videam, quid iam ad hanc partem cultus &venustatis accedere possit. Quamuis autem extent vestigia salientium aquarum apud priscos, vt perspicuum est ex libro tertio epistolarum ad Quintum fratrem, vbi ostendit eum villam mirifica suauitate habiturum, salientibus additis; quamuis apud Senecam libro 13.