Latin
CAPVT XV
René Rapin, Hortorum libri IV 202
Unproofread scanNot analysed yet
is qui se dedat Hortensi culturae, nihil earum rerum, quae vrbanae sunt, à se putet alienum esse debere. Ingenuus sit &liberalis: nihil enim magis honestum hac cultione, quae, vt testatur Tullius pro Roscio, vitam habet disiunctam à cupiditate cum officio coniunctam. Ipsaeque, quarum curam gerit, arbores, vt innuit Plinius libro 12. blandioribus postea fruge succis hominem mitigauere. Quapropter sic partes suas gerat, vt nihil in se recipiat, quod disciplinam tam liberalem, quoquo modo facere possit odiosam. Quae enim vita magis innocens &honesta, quam cum terra, quae nunquam recusat imperium, semper habere rationem: vnde existunt delitiae &amoenitates rerum rusticarum, quae si bene considerentur, sunt innumerabiles. Praeterea cultor idoneus sit, qui per se naturae vim, variasque terrae ipsius affectiones obseruare queat, vt eius vel tarditatem adiuuet suo cultu, vel reprimat luxuriam, quod sine meditatione rerum naturalium, &attenta consideratione cultionis vniuersae facere non poterit.