Latin
CAPVT XV
René Rapin, Hortorum libri IV 203
Unproofread scanNot analysed yet
Nam de Philosophi naturalis sententia libri decimi octaui prooemio, terram colere nihil aliud est, quam patrocinani &adest se cunctorum parenti: &eodem loco ostendit satis honestatem illius disciplinae, quae est circa rura, agrestesque vsus, quibus vita, nonosque apud priscos maximus fuerit. Quare non sine causa optabat idem Philosophus, vt viri liberales se traderent huic culturae: Quod, inquit, manibus honestis laetius omnia proueniant, quod curiosius fiant: hoc est, magis diligenter &accurate. Quae enim considerationis &prudentiae sunt, minus bene per eos geruntur, in quibus parum mentis est. Verum licet Horti praefectura non committenda sit cuiquam eorum, qui de vilium mancipiorum ordine sit, sed alicui de genere liberaliorum: ne propterea mollis sit ille, atque delicatus, qualem Palladius libro primo ab Horti magisterio remoueri vult Agri praesalem, non ex dilectis, aut tenere educatis seruulis ponas, qui fiducia praeteriti amoris, impunitatem culpae praesentis expectet. Nam cultus Hortensis est de earum disciplinarum genere, quae coluntur assiduitate &diligentia: in quo peccat magna pars cultorum: nunquam enim res Hortensis procedere potest, si tractetur per viros indiligentes. Quae causa fuit, opinor, cur olim, teste Plinio, negligenter &male agrum colere, Censorium probrum iudicaretur. Quare quod praeceptum per Horatium ad Pisones, vt poëta, sic villicus, ne quid Differat, aut praesens in tempus omittat: Nam sanctissime praecipit, &monet Columella libro secundo, rem agrestem insidiosißimam esse cunctanti: quod petitum ab Hesiodo. Αἰεὶ δʼ ἀμβολιεργος ανὴρ ἄταισι πολεύει.