Latin
CAPVT XV
René Rapin, Hortorum libri IV 207
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter studiosorum est huius artis, eam dare operam, ne corrumpi sinant per manus sordidas &illiberales, eam culturam quae tantum amoenitatis &elegantiae pepererit aetati nostrae: de qua fortasse bene meritus videbor, quod aliquid de meo contulerim, vt eam litteris commendarem. Supersunt etiam plurima, quae dici possint in hanc materiam, quibus pro vitando fastidio, supersedendum puto: vt si quis eadem conari velit, habeat etiamnum aliquid in quo exerceat industriam. Quando materiae tanta abundat copia, Labori faber vt desit, non fabro labor. Quod scribit Phaedrus ad Eutychum, pro excusanda longitudine susceptae orationis. FINIS.