Latin
CAPVT XV
René Rapin, Hortorum libri IV 206
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter bene munitus comparatusque sit à supellectile necessaria: sed purgandi Horti, munditiaeque tuendae partes relinquat famulis: occupet autem se in habendo plantarum delectu diligenti, &percauto: &quidquid erit considerationis &prudentiae sibi sumat: conferat saepenumero cum viris solertibus &exercitatis de disciplinae suae ratione: veterum scripta, quae eo pertinebunt, meditetur &obseruet: de praesenti tempore tametsi certus sit, nunquam tamen sine cura sit anni venientis: vno verbo, nullum praetermittat officium diligentis &boni aratoris, qui semper laborat de futuro, de quo Virgilius Georgicon secundo. Iam tum acer curas venientem extendit in annum Rusticus. Arborum autem, dum vigebunt, cultor sit sedulus ac diligens: quarum augendarum alendarumque cultricem ipsam naturam per se iuuet; quae ad earum ingenium apta sint conciliet, amputet aliena. Quae vero pertinebunt ad palationis artem, quae iam pars est praecipua disciplinae istius, pro se sedulo curet, neque in eo partes suas desiderari sinat: plantas caeteras, prout postulabit necessitas, circumcidat, deputet, erigat, adminiculetur, vt quo natura inclinet, eo ire sinat: eorum enim, quae pure naturalia sunt, carentque ratione, ipse appetitus summa perfectionis est: postremo nulli diligentiae parcat. Sic enim est, haec disciplina, quae suam laudem vix obtinere potest, nisi sedulitas afferatur singularis: cum nulla res sit, quae negotij plus habeat. Si tamen res minime procedat ex villici sententia, non propterea contingat, quod à Plinio tam grauiter exprobratum suis, vt terram criminibus nostris vrgeamus, culpamque nostram illi imputemus. Quod facere solent ij, qui questus inhonesti paullo cupidiores, cum fundo rationes suas disputant magis contumaciter &obstinate, quam cum creditore &aduersario. Id autem tolerabile non videtur in ea disciplina, quae facta est per hoc tempus tam honesta &liberalis.