Latin · Dactylic hexameter
AACRIERVM
René Rapin, Hortorum libri IV 3
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc fuge, quae pictis latebras dedit ima lacertis
Argilla in sterili, vel quam natiuus adurit
Tophus, &infelix cretosi glarea ruris.
Atque ingrata soli ne forsan gleba rubentis,
Teque, tuumque habeat vana tellure bidentem,
Ne pigeat scrobibus fundum explorare sub altis:
Quosdam saepe soli facies externa fefellit.
Intus enim vitium viridis sub gramine glebae
Aut tophus scaber, aut vrens argilla latebat.
Vidi equidem multos terram purgare lapillis,
Multifori in cribro, ne scrupea saxa nocerent
Floribus, aut mollem premerent sub cautibus herbam.
Postquam autem, parte ex omni, constare videbis
Et caelum, &terram: nam terra obnoxia caelo est,
Ipse mihi validam quatiens per tesqua bipennim,
Limitem agat latum, &longe nemus omne repellat
Villicus, omne nemus, nocet omnis floribus vmbra.
Tum rastro validisque bidentibus vndique tellus
Versanda, &vastum fractis aequanda per aequor
Aggeribus glebarum, hortoque paranda futuro.
Ne tamen aequatum properes describere campum
Areolis, buxumque solo plantare recenti.
Differ opus, totos autumni perferat imbres
Campus iners, dum terra situ durata residat.
Et postquam fundo penitus persederit imo,
Actaque transierint glebis hyberna subactis:
Vere nouo terram rursum versabis, &omnem
Aequabis rastris, &adunco vomere campum:
Quem deinde in varias buxo describe figuras.