Latin · Dactylic hexameter
AACRIERVM
René Rapin, Hortorum libri IV 4
Unproofread scanNot analysed yet
Olim tempus erat, cum res Hortensis ab arte,
Munditiem nullam, nulla ornamenta petebat.
Saepe rosam passim permixtam agrestibus herbis
Vidisses; nec erant per humum segmenta viarum
Digesta in sese, &buxo descripta virenti.
Prima autem cultum pro se quaesiuit, &artem
Flora, corymbiferi celebrat dum numina Bacchi.
Festa dies aderat; vicini numina ruris
Conuenere; ibat pando Silenus asello
Cum Satyris; dabat ipse Deus sua vina vocatis:
Adfuit &Cybele Phrygias celebrata per vrbes;
Ipsaque cum reliquis Flora inuitata deabus
Venit, inornatis, vt erat neglecta, capillis;
Siue fuit fastus, seu fors fiducia formae:
Non illi pubes ridendi prompta pepercit,
Neglectam risere. Deam Berecynthia mater
Semotam à turba, casum miserata puellae,
Exornat, certaque comam sub lege reponit,
Et viridi imprimis buxo (nam buxifer omnis
Vndique campus erat) velauit tempora nymphae.
Reddidit is speciem cultus, coepitque videri
Formosa, &meruit: nouus hinc decor additus ori.
Ex illo, vt Floram decuit cultura, per artem
Floribus ille decor posthac quaesitus, &hortis:
Quem tamen Ausonij cultores, quemque Pelasgi
Nesciuere, suos nulla qui lege per hortos
Plantabant flores, nec eos componere norant
Areolis, tonsaque vias describere buxo.
Culta super reliquas Francis topiaria gentes,