Latin · Dactylic hexameter
FRAXINVS
René Rapin, Hortorum libri IV 49
Unproofread scanNot analysed yet
Arboribus: laetae veniunt namque omnibus vmbrae,
Omnes vim similem cognato e semine ducunt.
Et quamuis ebeno dites ferat India lucos,
Pictus odorato sudantia balsama ligno
Portet Arabs, siluis depectant vellera Seres,
Totaque thuriferis vireat Panchaia plantis:
Ipsa mihi, Francis quae collibus edita surgunt,
Plus placeant nemora, &felices frondibus vmbrae,
Digestique suo per campos ordine luci.
Nec se vana mihi generosae filia siluae,
Et genus antiquum laudarit Pontica pinus.
Nec iam quaesierim veteris pineta Lycei,
Atque Cytoriaco prognatas vertice buxos,
Aut sacra late horrentes formidine lucos,
Vallibus Idaeis, atque Arcadico Erymantho.
Quando nec similes, nec tam exultantibus vmbris,
Tollebant caelo, quales nunc Gallia siluas.
Saepe tamen rupto pubent cum germine rami:
Esculeaeque virent per campos frondis honores,
Annus corruptis bacchatur pestifer auris,
Vnde graui ferus illuuie se bruchus in ipsas
Effundit frondes; it late exercitus ingens,
Ore vorax auido, &siluam depascitur omnem,
Nec non &glomerata modis animalia miris,
Erucae, forma horribiles, &quae mala tetro
Cantharis arboreos foetus incestat odore.
Illas cultores, si quae vos cura tenebit
Seruandi nemoris, quam primum tollite pestes.
Implorate louem, primos rumpentur ad imbres.