Latin
FRAXINVS
René Rapin, Hortorum libri IV 50
Unproofread scanNot analysed yet
Portet &ipsa frequens placandae rustica pubes
Liba Pali, si forte Deam vicinia laesit,
Aut ramo imprudens lucum spoliaris opaco:
Illa furit, si dij non obseruentur agrestes.
Nec noua defodere in terram virgulta, neque altis
Cessandum veteres ferro decidere ramos
Arboribus, prolemque aliam supponere lapsis.
Et tibi sunt statuenda loco plantaria certo,
Vnde genus siluam possis differre per omnem,
Atque nouo populo gentem reparare caducam.
Ipsa proinde omnem per agrum tibi crebra iuuentus
Exultet, veniat quae sedibus haeres auitis.
Dumque vacas nemori curando, vmbraeque parandae,
Plantandis te non postremam impendere curam
Τὰ στεφάνωμα
ηκὰ τῆς δένEdico arbustis, horti decor vnde petendus, δρων, καὶ ἀεί