Latin
FLORIFERI
René Rapin, Hortorum libri IV 6
Unproofread scanNot analysed yet
Nam neque quam variae species, &semina florum,
Theop. l. 8.
c. 8. de plan.
Est numerus, nec quae quibus est vis insita bulbis.
Quorum pars brumae impatiens, &condita terrae
Ver tepidum expectat, donec se tollat in auras,
Pars hyemem passura, sua ab radice virescit
Per brumam, rigidos Boreae aspernata furores,
Pars amat apricum solem, pars frigus, &vmbram.
Nec tellus omnis vires dabit omnibus aequas.
Namque hos siccus ager flores iuuat, humidus illos:
Quae cultu infelix, &cautibus horret acutis,
Vtilis est aliis, aliis incommoda tellus:
Omnia solerti quae sunt discenda colono.
Τὸν ἐφιστῶν τα
τῇ τοῦ ἀγροῦ οἰκεDumque seris flores, iterumque, iterumque moνομικαναικαιόν nebo, σει τοῦ καροὺς, ὰ τ τῆς το Menstrua vt euoluas signantes tempora fastos: πῶν μεταβολαὶ
Caelestisque legas suprema volumina mundi,
γινώσκειν.
Florentini
Et memor obserues, quid sol, quid sidera portent,
lib. 1. γεωπ.
Quo ventos cornu, quo Cynthia prouocet imbres.
cap. 1.