Latin · Dactylic hexameter
FLORIFERI
René Rapin, Hortorum libri IV 7
Unproofread scanNot analysed yet
Namque tibi imprimis superis de rebus habenda
Est ratio, venerare Deos, &sidera serua.
Nam neglecta aliis, &in obseruata per annum
Sidera saepe nocent: superi posuere sub illis
Fataque, fortunasque virum, vitaeque labores.
Ne te autem varij fallant discrimina caeli
Ante iuuat ventos praesciscere; nam nisi noris,
Ventorum morem varium, &mutabile caelum
Felicem frustra alterius miraberis hortum.
Et quamquam celi veniat clementior aura
Cum vere, &Zephyris, tamen ipsis fidere ventis
Desine: namque fidem produnt hoc tempore venti.
Nota aura agricolis, nihil est incertius illa.
Et licet ipse aries veris praesagia portet,
Aurato insignis villo, Zephyrosque reducat:
Nescio quid tamen interdum fatale minatur
Floribus, &duro per caelum sidere saeuit.
Tempore non alio nubes grauioribus Auster
Rumpit aquis, segetesque ipsas populatur, &hortos.
Floribus ipsa etiam vis est metuenda relicti
Frigoris; ah prorsus restent ne frigora, caelo
Respice, discedens vestigia certa reliquit
Tristis hyems, haec signa memor seruare memento:
Et quae seminibus sint aequa, &iniqua serendis
Sidera, sideribus certis nam semina certa
Sunt mandanda solo. Tu commoda tempora disce.
Ipsa suas postquam implerit topiaria partes:
Ne molli subeant campo, &dominentur in hortis
Herbae infelices, hortorum margine in ipso
Ad cali cuiusque mores dirigenda sollertia. Plin. lib. 17. cap. 2. In omni agricultura multum rationis obtinere ventos. Plin. c. 2. lib. Zephyrus ver inchoat, aperitque terras tenui frigore saluber. Plin. lib. 18. cap. Quae χμώ. νων σημεία. Vide apud Aristotelem &Theophrastum. Ανθιμώδου ἥpec. Aesch. in Prometh. ἀνθιμόεεσαι ὕίαρος ὤραι. Oppian. lib. 1. Hal.