Latin
DELPHINI
René Rapin, Hortorum libri IV 93
Unproofread scanNot analysed yet
Maiores fructus, maiora arbusta ferebat.
Talis foedifragum postquam Masinissa Syphacem
Et Numidam infidum Poenis fregisset in aruis,
Imperijs terram ipse suis parere docebat,
Atque suo cultu Maurum mansuescere coelum.
Tu quoque regnando curas dum diuidis orbi,
Nonnunquam solio, vt perhibent, descendis ab alto,
Et quas imperij, quas rerum tendis habenas,
Rure tuo, magne interdum LODOICE, remittis.
Nam Sangermani seu te accepere recessus,
Seu fors Versalij, siue alta paratia fontis
Bellaquei: per te curando incumbere fundo
Non dubitas: circum famuli stant ordine longo,
Centum qui pomis, centum qui floribus hortos
Conserere ingentes, &aquas deducere certent:
Artificumque vices varias, operumque laborem
Per medios instans operi partiris; vt agrum
Omnia sint, paribus numeris, dimensa per omnem.
Laeta super, niueisque volans Pax aurea bigis,
Praetendit populis ramum frondentis oliuae.
Et quamquam externas longe tibi gloria lauros
Ostendat, lauros alias, per patria rura
Ipse seris, quas victor ames meruisse coronas.
Interea omnis humus placidi te ruris amantem
Gratatur, tantoque solum cultore superbum
Plus viget, atque suo se laetum indulget amanti.
Sed quid ego haec autem? non hortatoribus istis
Tempus eget, quando laus est nunc ista potentum,
Hortorum arboribus se se oblectare colendis.