Latin · Dactylic hexameter
DELPHINI
René Rapin, Hortorum libri IV 94
Unproofread scanNot analysed yet
Tu quoque, tu talem non aspernabere curam,
Si te ruris amor, sperandaque gaudia villae,
Atque fruenda suo te partu poma tenebunt.
Omnem autem impendas operam, nullumque laborem
Arboribus, nullos cultus praestare recuses.
Nam neque te tantum tellus, nec sidera tantum
Telluri per se conspiratura iuuabunt:
Quantum ipse assiduus cultus, praestandaque iugis
Cultura arboribus. Cultu mollite frequenti
Tellurem agricolae, tellus mansuescit arando.
Si quid peccabunt soles, caelique maligni
Cruda intemperies, si venti imbresque nocebunt:
Has cultura vices supplebit, &ipsa coloni
Sedulitas. Testis Marsorum è gente vetusta
Rusticus: is tenuem coleret dum sedulus hortum,
Vicinos inter cum caetera rura vacarent,
Vnus abundabat pomis, vnius in horto
Rumpebant ramos fructus, segetesque nitebant.
Haec digna inuidiae visa est fortuna ferendae.
Thessalicas hortum cultor curare per artes,
Et per quaesitas Marsis in montibus herbas
Dicitur, ac magicis segetes vrgere venenis.
Res delata foro, causam sub iudice dicit
Rusticus, ostendit nitidos cum falce ligones,
Et solitos vsu è longo splendescere rastros.
Ecce meum crimen, dixit, mea noxa, Quirites,
Splendida de cultu, iugique labore supellex,
Hi magici cantus. Simul haec, simul horrida tendens
Brachia, monstrabat natam, cum matre Sabella,