Latin
DELPHINI
René Rapin, Hortorum libri IV 95
Unproofread scanNot analysed yet
Duratasque operi, longoque à Sole rubentes.
Et causam obtinuit laudata Quiritibus ipsis
Sedulitas. Adeo iugis labor vtilis aruis.
Si tamen hortus opem, cultum si terra recuset,
Mitte recusantem, perdat ne vota colonus,
Nec culturam alijs pigeat traducere campis.
Nunc vero, arboribus qui mos, quae forma serendis,
Dicendum, coepti pars non postrema laboris.
Sit locus imprimis omni secretus ab horto
Spes vbi se generis late populosa propaget:
Arboribusque seges per campum prima paretur,
Exultetque solo passim confusa iuuentus,
Qua poteris lapsae gentis sarcire ruinas.
Ex acinis autem, nucleisque frequentibus, omnis
Educenda tui soboles pulcherrima ruris.
Hinc indiscretam nullo discrimine prolem,
Horti per muros omnes, per &ipsa vireta
ortu
Suffice. Nam melior, qui primo assueuit ab
Terrae ipsi, seu terra suis credatur alumnis
Aequior, vnde ipsi cognata alimenta capessant,
Nec mutata suam dediscant semina matrem:
Seu quod opem promptam facilis vicinia praestet,
Sedibus &proles melius succedat auitis.
Sed nati imprimis generosa è stirpe petendi,
Qui patrios referant animos, primumque vigorem.