Latin
PRAEFATIO
René Rapin, Hortorum libri IV xviii
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis autem pars haec poëticae versetur in mediocritate, orisque sit angustissimi, colligit tamen animos interdum, quadam excelsitate spiritus, ne iaceat humilitate rerum quas tractat, &ipsa materiae tenuitate frigere videatur. Quod ne contingat, excitandus identidem animus, vt secundum Anacreontem de poëticae sublimitate erecta mens, diuina spiret. Νοος ἐς θεοῦ ἀερθείς. Sed profanorum numinum fieri mentionem, per Vatem non profanum, graue videbitur iis, qui non plane norunt ingenium poëticae, quae per deorum ministeria, &fabulosum sententiarum tormentum, animos tollere debet interdum, vt inueniat admirationem: Quam potestatem per se facit artis licentia, si religionis non intersit, quae nec laedi se putat, nec bonos mores violari; cum pro ingenio ludit poëtica, vt per fabularum gratiam minus languide quaerat veritatem.