Latin
PRAEFATIO
René Rapin, Hortorum libri IV xix
Unproofread scanNot analysed yet
Maiorem curam simplicitatis exhibui in Nemore, &Aquis, quam in Floribus, quorum amoenitas fecit me copiosiorem: nisi quod parumper haesi certis in locis, quae videbantur idonea, in quibus poëticae dotes eminerent, per illecebras fabularum: ne carmen langueret insita ieiunitate praeceptionis, quam profitebatur. De Pomario vereor ne non satisfecerim eorum expectationi, qui sperabant enumerationem bene longam fructuum pomorumque, quorum vim per se incredibilem recensere, cum pene infinitum sit; in exponendis fructuum speciebus, summam rerum secutus sum Virgilium imitatus, qui secundo Georgicon in vinorum copia &multitudine, quae patebat latissime, paucissima quaedam leuit rattigit; tres oliuarum, totidemque pyrorum species complexus: Nihil enim est magis alienum ab ingenio carminis istius, quam series odiosa rerum singularium, quae non potest, quin fastidio proxima sit, si descendat ad singula, minutiusque omnia partiatur.