Latin
PRAEFATIO
René Rapin, Hortorum libri IV xx
Unproofread scanNot analysed yet
Ne forte leuitatis ostentatione ita manifesta, fiat similis illi fabro tam inepte diligenti, de quo tam scite Horatius in poëtica. Aemilium circa ludum faber imus, &vngues Exprimet, &molles imitabitur aere capillos, Infoelix operis summa. Quod cadere minime potest in scriptorem emendatum, cuius proprium est habere delectum, non sequi copiam. Caeterum cum vitare non possim, quin multa sint digna reprehensione: si velim excusare omnia, ipse vanus amensque sim. Quapropter ne verbosioris proemij libidine fatigem lectorem, cuius quaero gratiam, excusationum importunitati supersedebo. Addam tamen verbum vnum de fine, quem sibi proponit carmen διδασκαλικὸν: qui cum non alius sit, quam qui propositus est poeticae vniuersali; res est procliuis. Nam generosior est eius spiritus, quam vt amet simplices nugas, nudamque vanitatem: tametsi summam artis ponat in mouenda delectatione: in quo Philosophia ipsa videtur sapientior, quae seueritatis suae tristitia peruestigationem veritatis faciat multo difficiliorem.