Latin · ~8 min
Lines 1.1-1.25
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.1-25
Not analysed yet
Capitula
I Quod thesaurus sapientia potissime sit in libris
II Qualis amor libris rationabiliter debeatur
III Qualiter in libris emendis sit pretium aestimandum
IV Querimonia librorum contra clericos jam promotos
V Querimonia librorum contra religiosos possessionatus
VI Querimonia librorum contra religiosos mendicantes
VII Querimonia librorum contra bella
VIII De multiplici opportunitate quam habuimus librorum copiam conquirendi
IX Quod licet opera veterum amplius amaremus, non tamen damnavimus studia modernorum
X De successiva perfectione librorum
XI Quare libros liberalium litterarum praetulimus libris juris
XII Quare libros grammaticales tanta diligentia curavimus renovare
XIII Quare non omnino negleximus fabulas poetarum
XIV Qui deberet esse librorum potissimi dilectores
XV Quot commoda confert amor librorum
XVI Quam meritorium sit libros novos scribere et veteres renovare
XVII De debita honestate circa librorum custodiam adhibenda
XVIII Quod tantam librorum collegimus copiam ad communem profectum scholarium et non solum ad propriam voluptatem
XIX De moduo communicandi studentibus omnes libros nostros
XX Exhortatio scholarium ad rependedum pro nobis suffragia debitae pietatis
Incipit Prologus
UNIVERSIS Christi fidelibus, ad quos tenor praesentis scripturae pervenerit, Ricardus de Bury, miseratione divina Dunelmensis episcopus, salutem in Domino sempiternam, piamque ipsius praesentare memoriam iugiter coram Deo in vita pariter et post fata.
Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? devotissimus investigat psalmista, rex invictus et eximius prophetarum: in qua quaestione gratissima semetipsum redditorem voluntarium, debitorem multifarium et sanctiorem optantem consiliarium recognoscit, concordans cum Aristotele, philosophorum principe, qui omnem de agibilibus quaestionem consilium probat esse: tertio et sexto Ethicorum.
Sane si propheta tam mirabilis, secretorum praescius divinorum, praeconsulere volebat tam sollicite quomodo grate posset gratis data refundere, quid nos rudes regratiatores et avidissimi receptores, onusti divinis beneficiis infinitis, poterimus digne velle? Proculdubio deliberatione sollerti et circumspectione multiplici, invitato primitus spiritu septiformi, quatenus in nostra meditatione ignis illuminans exardescat, viam non impedibilem providere debemus attentius, quo largitor omnium de collatis muneribus suis sponte veneretur reciproce, proximus relevatur ab onere et reatus conractus per peccantes cotidie eleemosynarum remediis redimatur.