Latin
Lines 1.26-1.28
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.26-28
Not analysed yet
Hujus igitur devotionis monitione praeventi ab eo qui solus bonam hominis et praevenit voluntatem et perficit, sine quo nec sufficentia suppetit cogitandi solummodo, cujus quicquid boni fecerimus non ambigimus esse munus, diligenter tam penes nos quam cum aliis inquiendo discussimus quid inter diversorum generum pietatis officia primo gradu placeret Altissimo, prodessetque potius Ecclesia militanti. Et ecce mox nostrae considerationis aspectibus grex occurrit scholarium elegorum quin potius electorum, in quibus Deus artifex et ancilla natura morum optimorum et scientiarum celebrium plantaverunt radices, sed ita rei familiaris oppressit penuria, quod obstante fortuna contraria semina tam fecunda virtutem in culto iuventutis agro, roris debiti non rigata favore, arescere compelluntur. Quo fit ut lateat in obscuris condita virtus clara, ut verbis alludamus Boetii, et ardentes lucernae non ponantur sub modio, sed prae defectu olei penitus exstinguantur.
Sic ager in vere floriger ante messem exaruit, sic frumenta in lollium et vites degenerant in labruscas, ac sic in oleastros olivae sivescunt. Marcescunt omnino tenellae trabeculae et qui in fortes columnas Ecclesiae poterant excrevisse, subtilis ingenii capacitate dotati, studiorum gymnasia derelinquunt. Sola inedia novercante, repelluntur a philosophia nectareo poculo violenter, quam primo gustaverint, ipso gusto ferventius sitibundi: liberalibus artibus habiles et scripturis tantum dispositi contemplandis, orbati necessariorum subsidiis, quasi quadam apostasiae specie ad artes mechanicus, propter cictus solius suffragia ad Ecclesiae dispendium et totius cleri vilipendium revertuntur.
Sic mater Ecclesia pariendo filios abortori compellitur, quinimmo ab utero foetus informis monstruose dirumpitur, et pro paucis minimisque quibus contentatur natura, alumnos amittit egregios, postea promovendos in pugiles fidei et athletas. Heu quam repente tela succiditur, dum texentis manus orditur! Heu quod sol eclipsatur in aurora clarissima et planeta progrediens regiratur retrograde ac naturam et speciem verae stellae praetendens subito decidit et fit assub! Quid poterit pius homo intueri miserius? Quid misericordiae viscera penetrabit acutius? Quid cor congelatum ut incus in calentes guttas resolvet facilius?