Latin · ~8 min
Lines 1.101-1.103
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.101-103
Not analysed yet
Porro fidem patrum potissime libris esse inclusam secundum capitulum supra satis asseruit, quo constat luce clarius quod librorum deberetis esse zelotypi prae caeteris Christianis. Seminare jubemini super omnes aquas, quoniam non est personarum acceptor Altissimus nec vult mortem peccatorum Piissimus, qui occidi voluit pro eisdem, sed contritos corde mederi desiderat atque lapsos erigi et perversos corrigi spiritu lenitatis. Ad quem effectum saluberrimum alma mater Ecclesia vos plantavit gratuito, plantatosque rigavit favoribus, et rigatos privilegiis suffulcivit, ut cum pastoribus et curatis coadjutores essetis ad procurandum salutem fidelium animarum. Unde et Praedicatorum ordinem propter sacrae scripturae studium et proximorum salutem principaliter institutum constitutiones pronunciant eorundem, ut non solum ex regula reverendi praesulis Augustini, quae codices singulis diebus jubet esse petendos, verum mox cum earundem constitutionum prologum legerint ex ipsius libri capite ad amorem librorum se noverint obligatos.
Sed proh dolor! tam hos quam alios istorum sectantes effigiem a paterna cultura librorum et studio subtrahit triplex cura superflua, ventris videlicet, vestium et domorum. Sunt enim, neglecta Salvatoris providentia, quem psalmista circa pauperem et mendicum promittit esse sollicitum, circa labentis corporis indigentias occupati, ut stnt epulae splendidae, vestesque contra regulam delicatae, necnon aedificiorum fabricae et castrorum propugnacula tali proceritate, quae paupertati non convenit, exaltatae. Propter haec tria nos libri, qui semper eos proveximus ad profectum, et inter potentes et nobiles sedes honoris concessimus, elongati a cordi affectibus quasi inter supervacanea reputamur, excepto quod quibusdam quaternis parvi valoris insistunt, de quibus Hiberas naenias et apocrypha deliramenta producunt, non ad refocillativum animarum edulium, sed ad pruritum potius aurium auditorum.
Sacra scriptura non exponitur, sed omnino seponitur; quasi trita per vicos et omnibus divulgata supponitur, cuius tamen fimbrias vix paucissimi tetigerunt; cuius etiam tanta est litterarum profunditas, ut ab humano intellectu, quantumcunque invigilet, summo otio et maximo studio nequeat comprehendi, sicut sanctus asserit Augustinus. De hac mille moralis disciplinae sententias enucleare poterit qui indulget assidue, si tamen ostium aperire dignetur Ille, qui condidit spiritum pietatis, quae et recentissima novitate pollebunt et sapidissima suavitate auditorum intelligentias refovebunt.