Latin · ~9 min
Lines 1.87-1.100
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.87-100
Not analysed yet
Sed, quod dolentes referimus, jam Thersites ignavus arma contrectat Achilles ex dextrariorum phalerae praeelectae pigritantibus asinis substernuntur, aquilarum nidis caecutientes noctuae dominantur et in accipitis pertica residet vecors miluus.
Liber Bacchus respicitur
et in ventrem traicitur
nocte dieque;
liber codex despicitur
et a manu reicitur
longe lateque.
Tanquam si cujusdam aequivocationis multiplicate fallatur simplex monachica plebs moderna, dum Liber pater praeponitur libro patrum, calcibus epotandis non codicibus emendandis indulget hodie studium monachorum; quibus lasciviam musicam Timothei pudicis moribus aemulam non verentur adjungere, sicque cantus ludentis non planctus lugentis officium efficitur monachale.
Greges et vellera, fruges et horrea, porr et olera, potus et patera, lectiones sunt hodie et studia monachorum, exceptis quibusdam paucis electis, in quibus patrum praecedentium non imago sed vestigium remanet aliquale. Rursus nulla nobis materia ministratur omnino, qua de nostro cultu vel studio commendentur hodie canonici regulares, qui licet a geminata regula nomen portent eximium, Augustini tamen regulae notabilem neglexere versiculum, quo sub his verbis suis clericis commendamur: Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam qui petierit, non accipiat.
Hunc devotum studii canonem vix observat aliquis post ecclesiastica cantica repetita, sed sapere quae sunt saeculi et relictum aratrum intueri summa prudentia reputatur. Tollunt pharetram et arcum, apprehendunt arma et scutum, eleemosynarum tributum canibus tribuunt non egenis, inserviunt aleis et taxillis et his quae nos saecularibus inhibere solemus, ut non miremur, si nos non dignentur respicere, quos sic suis cernerent moribus contraire.
Patres igitur reverendi, patrum vestorum dignemini remiinisci et librorum propensius indulgere studio, sine quibus quaelibet vacillabit religio, sine quibus ut testa virtus devotionis arescet, sine quibus nullum lumen poteritis mundo praebere.
Capitulum VI
Querimonia librorum contra religiosos mendicantes
PAUPERESspiritu sed in fide ditissimi, mundi peripsema et sal terrae. saeculi contemptores et hominum piscatores, quam beati estis, si penuriam patientes pro Christo animas vestras scitis in patentia possidere! Non enim vos ultix iniquitatis inopia, nec parentum adversa fortuna, nec ulla violenta necessitas sic oppressit inedia, sed devota voluntas et electio Christiformis, qua vitam illam optimam aestimastis, quam Deus omnipotens factus homo tam verbo quam exemplo optimam praedicavit. Sane vos estis semper parientis ecclesiae novus fetus, pro patribus et prophetis noviter substituti divinitus, ut in omnem terram exeat sonus vester, et nostris instituti satutaribus doctrinis coram gentibus et regibus promulgetis inexpugnabilem fidem Christi.