Latin · ~8 min
Lines 1.172-1.175
Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON 1.172-175
Not analysed yet
Quam plurima hujus nostri propositi sunt exempla, nec ea quidem transcurrere brevitas affectata permittit. Sed, quod dolentes referimus, iter prorsus diversum incedunt clerici celebres his diebus. Ambitione siquidem in aetate tenera laborantes, ac praesumptionis pennas Icarias inexpertis lacertis fragiliter coaptantes, pileum magistralem immaturi praeripiunt, fiuntque pueruli facultatum plurium professores immeriti, quas nequaquam pedetentim pertranseunt, sed ad instar caprearum saltuatim ascendunt; cumque parum de grandi torrente gustaverint, arbitrantur se totum funditus sorbuisse, vix faucibus humectatis; et quia in primis rudimentis tempore congruo non fundantur, super debile fundamentum opus aedificant ruinosum. Iamque provectos pudet addiscere, quae tenellos decuerat didicisse, et sic profecto coguntur perpetuo luere quod ad fasces indebitos praepropere salierunt
Propter haec et his similia, tirones scholastici soliditatem doctrinae, quam veteres habuerunt, tam paucis lucubratiunculis non attingunt, quantumcunque fungantur honoribus, censeantur nominibus, auctorizentur habitibus, locenturque solemniter in cathedris seniorum. Prisciani regulas et Donati statim de cunis erepti et celeriter ablactati perlingunt; Categorias, Perihermenias, in cujus scriptura summus Aristoteles calamum in corde tinxisse confingitur, infantili balbutie resonant impuberes et imberbes. Quarum facultatum itinera dispendioso compendio damnosoque diplomate transmeantes, in sacrum Moysen manus iniciunt violentas, ac se tenebrosis aquis in nubibus aeris facialiter aspergentes, ad pontificatus infulam caput parant, nulla decoratum canitie senectutis.
Promovent plurimum istam pestem juvantque ad istum phantasticum clericatum tam pernicibus passibus attingendum papalis provisio seductivis precibus impetrata necnon et preces, quae repelli non possunt, cardinalium et potentum, amicorum cupiditas et parentum ,qui aedificantes Sion in sanguinibus, prius suis nepotibus et alumnis ecclesiasticas dtgnitates anticipant, quam naturae successu vel doctrinae temperie maturescant.
Isto, pro dolor! paroxysmo, quem plangimus, Parisiense palladium nostris maestis temporibus cernimus jam sublatum, ubi tepuit, immo fere friguit zelus scholae tam nobiIis, cujus olim radii lucem dabant universis angulis orbis terrae. Quiescit ibidem jam calamus omnis scribae, nec librorum generatio propagatur ulterlus, nec est qui incipiat novus auctor haberi. Involvunt sententias sermonibus imperitis, et omnis logicae proprietate privantur; nisi quod Anglicanas subtilitates, quibus palam detrahunt, vigiliis furtivis addiscunt.