Latin · ~7 min
Lines 1.176-1.180
Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON 1.176-180
Not analysed yet
Minerva mirabilis nationes hominum circuire videtur, et a fine usque ad finem attingit fortiter, ut se ipsam communicet universis. Indos, Babylonios, Aegyptios atque Graecos, Arabes et Latinos eam pertransisse jam cernimus. Jam Athenas deseruit, jam a Roma recessit, jam Parisius praeterivit, jam ad Britanniam, insularum insignissimam quin potius microcosmum, accessit feliciter, ut se Graecis et barbaris debitricem ostendat. Quo miraculo perfecto, conicitur a plerisque quod, sicut Galliae jam sophia tepescit, sic ejusdem millitia penitus evirata languescit.
Capitulum X
De successiva perfectione librorum
SAPIENTIAM veterum exquirentes assidue, juxta sapientis consilium, Ecclesiastici nono et tricensimo: Sapientiam, inquit, omnium antiquorum exquiret sapiens, non in illam opinionem dignum duximus declinandum, ut primos artium fundatores omnem ruditatem elimasse dicamus, scientes adinventionem cujusque fideli canonio ponderatam pusillam efficere scientiae portionem. Sed per plurimorum investigationes sollicitas, quasi datis symbolis singillatim, scientiarum ingentia corpora ad immensas, quas cernimus, quantitates successivis augmentationibus succreverunt. Semper namque discipuli, magistrorum sententias iterata fornace liquantes, praeneglectam scoriam excoxerunt, donec fieret aurum electum probatum terrae purgatum septuplum et perfecte, nullius erronei vel dubii admixtione fucatum.
Neque enim Aristoteles, quamvis ingenio giganteo floreret, in quo naturae complacuit experiri quantum mortalitati rationis posset annectere, quemque paulo minus minoravit ab angelis Altissimus, illa mira volumina, quae totus vix capit orbis, ex digitis suis suxit. Quinimmo Hebraeorum, Babyloniorum, Aegyptiorum, Chaldaeorum, Persarum etiam et Medorum, quos omnes diserta Graecia in thesauros suos transtulerat, sacros libros oculis lynceis penetrando perviderat. Quorum recte dicta recipiens, aspera complanavit, superflua rescavit, diminuta supplevit et errata delevit; ac non solum sincere docentibus sed etiam oberrantibus regratiandum censuit, quasi viam praebentibus veritatem facilius inquirendi, sicut ipsemet secundo Metaphysicae clare docet. Sic multi jurisperiti condidere Pandectam, sic medici multi Tegni, sic Avicenna Canonem, sic Plinius molem illam Historiae Naturalis, sic Ptolemaeus edidit Almagesti.