Latin · ~7 min
Lines 1.185-1.190
Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON 1.185-190
Not analysed yet
Haec hactenus; nam hic nobis subducitur judicandi facultas. Unum tamen elicimus ex praedictis, quod damnosa nimis est hodie studio Lationorum Graeci sermonis inscitia, sine quo scriptorum veterum dogmata sive Christianorum sive gentilium nequeunt comprehendi. Idemque de Arabico in plerisque tractatibus astronomicis, ac de Hebraico pro textu sacrae bibliae, verisimiliter est censendum, quibus defectibus proinde Clemens quintus occurrit, si tamen praelati quae faciliter statuunt, fideliter observarent. Quamobrem grammaticam, tam Hebraeam quam Graecam, nostris scholaribus providere curavimus cum quibusdam adjunctis, quorum adminiculo studiosi lectores in dictarum linguarum scriptura, lectura necnon etiam intellectu, plurimum poterunt informari, licet proprietatem idiomatis solus auditus aurium animae repraesentet.
Capitulum XI
Quare libros liberalium litterarum praetulimus libris iuris
JURIS positivi lucrativa peritia dispensandis terrenis accommoda, quanto hujus saeculi filiis famulatur utilius, tanto minus ad capescenda sacrae scripturae mysteria et arcana fidei sacramenta filiis lucis confert, utpote quae disponit peculiariter ad amicitiam hujus mundi, per quam homo, Iacobo attestante, Dei constituitur inimicus. Haec nimirum lites humanas, quas infinita producit cupiditas, intricatis legibus, quae ad utrumlibet duci possunt, extendit crebrius quam exstinguit; ad quas tamen sedandas a jurisconsultis et piis principibus noscitur emanasse.
Sane cum contrariorum sit eadem disciplina potentiaque rationalis ad opposita valeat, simulque sensus humanus proclivior sit ad malum, hujus facultatis exercitatoribus accidit, ut plerumque litibus intendendis indulgeant plus quam paci, et jura non ad IegisIatoris intentum referant sed ad suae machinationis effectum verba retorqueant violenter.
Quamobrem, licet mentem nostram librorum amor hereos possideret a puero, quorum zelo languere vice voluptatis accepimus, minus tamen librorum civiIium appetitus nostris adhesit affectibus minusque hujusmodi voluminibus adquirendis concessimus tam operae quam impensae. Sunt enim utilia, sicut scorpio in theriaca, quemadmodum libro de Pomo Aristoteles, sol doctrinae, de logica definivit.