Latin · ~8 min
Lines 1.181-1.184
Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON 1.181-184
Not analysed yet
Quemadmodum namque in scriptoribus annalium considerare non est difficile quod semper posterior praesupponit priorem, sine quo praelapsa tempora nullatenus enarrare valeret, sic est in scientiarum auctoribus aestimandum. Nemo namque solus est in quancunque scientiam generavit, cum inter vetustissimos et novellos intermedios reperimus, antiquos quidem si nostris aetatibus comparentur, novos vero si ad studiorum fundamenta referantur, et istos doctissimos arbitramur.
Quid fecisset Vergilius, Latinorum poeta praecipuus, si Theocritum, Lucretium et Homerum minime spoliasset et in eorum vitula non arasset? quid nisi Parthenium Pindarumque, cujus eloquentiam nullo modo potuit imitari, aliquatenus lectitasset? Quid Sallustius, Tullius, Boetius, Macrobius, Lactantius, Martianus, immo tota cohors generaliter Latinorum, si Athenarum studia vel Graecorum volumina non vidissent? Parum certe in scripturae gazophylacium Hieronymus, trium linguarum peritus, Ambrosius, Augustinus, qui tamen Graecas litteras se fatetur odisse, immo Gregorius, qui prorsus eas se nescisse describit, ad doctrinam ecclesiae contulissent, si nihil eisdem doctior Graecia commodasset. Cujus rivulis Roma rigata, sicut prius generavit philosophos ad Graecorum effigiem, pari forma postea protulit orthodoxae fidei tractatores. Sudores sunt Graecorum symbola quae cantamus, eorundem declarata consiliis et multorum martyrio confirmata.
Cedit tamen ad gloriam Latinorum per accidens hebetudo nativa, quoniam sicut fuerunt in studiis minus docti, sic in erroribus minus mali. Arriana nempe malitia fere totam eclipsarat ecclesiam, Nestoriana nequitia, quae blasphema rabie debacchari praesumpsit in virginem, tam nomen quam definitionem Theotokos abstulisset reginae non pugnando sed disputando, nisi miles invictus Cyrillus, ad monomachiae congressum paratus, eam favente consilio Ephesino in spiritu vehementi penitus exsufflasset.
Innumerabiles nobis sunt Graecorum haeresium tam species quam auctores; nam sicut fuerunt sacrosanctae fidei primitivi cultores, ita et primi zizaniorum satores produntur historiis fide dignis. Sicque posterius profecerunt in pejus quod, dum Domini inconsutilem tunicam scindere molirentur, claritatem doctrinae praehabitam perdiderunt totaliter ac novis tenebris excaecati decidunt in abyssum, nisi ille sua occulta dispenset potentia, cujus sapientiam numerus non metitur.