Latin · ~8 min
Lines 1.197-1.206
Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON 1.197-206
Not analysed yet
Haec est sane summa totalis quare tot grammaticorum antiquata volumina emendatis codicibus renovare studuimus, ut stratas regias sterneremus, quibus ad arte quascunque nostri futuri scholares incederent inoffense.
Capitulum XIII
Quare non omnino negleximus fabulas poetarum
OMNIA genera machinarum quibus contra poetas solius nudae veritatis amatores obiciunt duplici refelluntur umbone, quia vel in obscena materia gratus cultus sermonis addiscitur vel, ubi ficta sed honesta tractatur sententia, naturalis vel historialis veritas indagatur sub eloquio typicae fictionis.
Quamvis nimirum omnes homines natura scire desiderent, non tamen omnes aequaliter delectantur addiscere, quinimmo studii labore gustato et sensuum fatigatione percepta plerique nucem abiciunt inconsulte prius quam testa soluta nucleus attingatur. Innatus est enim homini duplex amor, videlicet propriae libertatis in regimine et aliquantae voluptatis in opere; unde nullus sine causa alieno se subdit imperio vel opus quodcunque exercet cum taedio sua sponte. Delectatio namque perficit operationem, sicut pulcritudo juventutem: sicut Aristoteles verissime dogmatizat decimo Ethicorum.
Idcirco prudentia veterum adinvenit remedium, quo lascivum humanum caperetur ingenium quodammodo pio dolo, dum sub voluptatis iconio deIicata Minerva delitesceret in occulto. Muneribus parvulos ascolemus allicere ut illa gratis velint addiscere, quibus eos vel invitos intendimus applicare. Non enim natura corrupta eo impetu, quo prona se pellit ad vitia, transmigrat ad virtutes. Hoc in brevi versiculo nobis declarat Horatius, ubi artem tradit poeticam, ita dicens:
Aut prodesse volunt aut delectare poctae.
Hoc idem in alio versu ejusdem libri patenter insinuat, ita scribens:
Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci.
Quot Euclidis discipulos retrojecit Elefuga, quasi scopulus eminens et abruptus, qui nullo scalarum suffragio scandi posset! Durus, inquiunt, est hic sermo; quis potest eum audire? Filius inconstantiae, qui tandem in asinum transformari volebat, philosophiae studium nullatenus forsitan dimisisset, si eidem contecta voluptatis velamine familiariter occurrisset. Sed mox Cratonis cathedra stupefactus et quaestionibus infinitis, quasi quodam fulmine subito repercussus, nullum prorsus videbat refugium nisi fugam.