Latin · ~8 min
Lines 1.207-1.212
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.207-212
Not analysed yet
Haec in excusationem adduximus poetarum; jam studentes intentione debita in eisdem ostendimus inculpandos. Ignorantia quidem solius unius vocabuli praegrandis sententiae impedit intellectum, sicut proximo capitulo est assumptum. Cum igitur dicta sanctorum poetarum figmentis frequenter alludant, eveniet, necesse est ut nescito poemate introducto tota ipsius auctoris intentio penttus obstruatur. Et certe, sicut dicit Cassiodorus libro suo, De Institutione Divinarum Litterarum ,non sunt parva censenda sine quibus in magna constare non possunt. Restat igitur ut ignoratis poesibus ignoretur Hieronymus, Augustinus, Boetius, Lactantius, Sidonius et plerique alii, quorum litaniam prolixum capitulum non teneret.
Venerabilis vero Beda hujus dubitationis articulum distinctione declaravit dilucida, sicut recitat compilator egregius Gratianus, plurium repetitor auctorum, qui sicut fuit avarus in compilationis materia, sic confusus reperitur in forma. Scribit tamen sic distinctione septimo et tricensimo, Turbat asumen :saeculares litteras quidam legunt ad voluptatem, poetarum figmentis et verborum ornatu delectati; quidam vero ad eruditionem eas addiscunt, ut errores gentium legendo detestentur et utilia, quae in eis invenerint, ad usum sacrae eruditionis devoti convertant: tales laudabiliter saeculares litteras addiscunt. Haec Beda
Hac institutione salutifera moniti sileant detrahentes studentibus in poetis ad tempus ,nec ignorantes hujusmodi connescientes desiderent, quia hoc est simile solatio miserorum. Statuat igitur sibi quisque piae intentionis affectum et de quacunque materia, observatis virtutis circumstantiis, faciet studium Deo gratum; et si in poeta profecerit, quemadmodum magnus Maro se fatetur in Ennio, non amisit.
Capitulum XIV
Qui deberet esse librorum potissimi dilectores
RECOLLIGENTI praedicta palam est et perspicuum qui deberet esse librorum praecipui dilectores. Qui namque sapientia magis egent ad sui status officium utiliter exsequendum, hi potissimum sacris vasis sapientiae propensiorem proculdubio exhibere tenentur sollicitum grati cordis affectum. Est autem sapientis officium bene ordinare et alios et seipsum: secundum Phoebum philosophorum, Aristotelem, primo Metaphysicae, qui nec fallit nec fallitur in humanis. Quapropter principes et praelati, judices et doctores et quicunque rei publicae directores, sicut prae aliis sapientia opus habent, ita prae aliis vasis sapientiae zelum debent.